Galatians 6

Hactenus toti Ecclesiae locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad praelatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores. Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Praeoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas. Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio. Id est charitatem; ex charitate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam praecepit ut nos invicem diligamus. Comparatione spiritualis, qui totum dat gratiae. Diligenter inspiciat. Non peccatum alterius, ut pharisaeus qui dixit: Luc. 18., qui non re, sed fallaciter erat justus. Id est intus in conscientia sua pura. Id est gloriabitur et gaudebit. Id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat. Qui enim conscientiam boni operis habet, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari. Vel ita: id est si actus suos consideret, sciens neminem debere gloriari se habere mundum cor, etc. Id est, si actus nostros consideremus, nulli nos anteponemus, nec quemquam judicabimus. Vere justus alterum sibi praeponit, quia plus sua mala scit quam alterius, quorum cognitio sibi gloria est. Gaudet enim, dum cognoscit morbum suum, quem sanare desiderat. Non inquinatur quis alieno peccato. Alia sunt opera participandae infirmitatis, de quibus supra: alia reddendae Deo rationis, de quibus hic. Contra eos qui putant hominem alienis inquinari peccatis, dicit: etc. Contra negligentes qui nullum curant corrigere, securi quod alienis non contaminentur peccatis, dicit: Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustinemus, et dum ei qui laesit, si petit, indulgemus. Vel per onus, intelligitur bonum et malum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur; et sic: bonus vel malus, id est mercedem operum suorum referet. Bona sua faciat ei communia, et ne excuset, quia Deus non potest falli. Usitatum praeceptum est, ut praedicatori verbi Dei praebeat necessaria ille cui praedicatur, quae boni appellatione recte signavit. Sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait: praevidens autem quosdam obtendere paupertatem, et praeceptum velle eludere, addidit: Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere. addit Cum vero dicit, non addit quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hic in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est. AMBROS. Homo Christianus spiritu constat et carne. Homo enim ad comparationem sancti Spiritus caro est. Id est, qui spiritui dat offensum ex fide, cum charitate serviendo justitiae, et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu metet, etc. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad praemium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo praestat. Tempus seminandi est praesens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: Joan. 9.. Omnibus impendenda est misericordia. In quo praeponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: Luc. 6.; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat. Postquam ad moralia opera exhortatus est, redit ad illud unde prius agebatur: ne scilicet legales observantiae teneantur. Ne quis autem sub nomine ejus fallat incautos, cavet finem epistolae manus suae annotatione complens. Ab hoc enim loco sua usque ad finem descripsit. Isti erant pseudo, qui sic Christum praedicabant ut et legem servandam docerent. Crucem praedicabant, ut a fidelibus quaestum haberent; legem, ut Judaeis placerent. etc. Forte hoc ideo dicit, quia Romani imperatores Caius Caesar, et Octavianus, et Augustus, leges promulgaverunt ut Judaei, ubicunque essent, proprio ritu viverent, et patriis caeremoniis deservirent. Quicunque enim circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judaeus habebatur in gentibus; qui vero incircumcisus se non esse Judaeum praeputio praeferebat, persecutionibus tam gentilium quam Judaeorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones, qui Galatas depravaverant, declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Judaei persequi eos poterant, nec gentiles quos videbant, et proselytos circumcidere, et ipsos legalia servare. . Contigit plerumque, ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo, et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit; sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum: ut in duobus mortui neuter neutrum videt. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quaerebat, nec a mundi gloria ipse quaerebatur, ideo et se mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur. Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait: Joan. 14.. . Non vult per turbulentas contentiones taedium sibi fieri de re quantum satis erat exposita. Vel sicut in Graeco legitur: De caetero nemo mihi laborem exhibeat vel praestet, scilicet ut rursum in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem enim praestat magistro, qui aliter sentit quam docuit. Stigma est punctum vel nota aliquo ferro acta. Stigmata ergo appellat quasi notas poenarum de persecutionibus quas patiebatur. Et est sensus: Ideo non debet mihi fieri molestia, quia ego habeo alios conflictus et certamina, quae in persecutionibus quas patior mecum decertant. Conclusio epistolae et quasi subscriptio, qua et in nonnullis aliis epistolis utitur: quasi diceret: Ut praedicta teneatis: gratia non dissensio, non legis servitus, non rixa, non jurgium, etc.
Copyright information for VulgGlossa